OCCITANIA

OCCITANIA
OCCITANIA
vulgo le Languedoc, provinc. Galliae, intermare Mediteraneum ad meridiem, et montes Arvernos ad Septentrionem Rhodanô in Provincia et Delphinatu in Ortum separatur, Guiennam ad Occidentem habet. Catello prima Narbonensis est, in divisione Galliae in 17. provincias ab Augusto facta. Clwverius vero, Marca, alii, volunt Galliam Narbon. prius Braccatam dictam comprehendisse Occitaniam, Sabaudiam, Delphinatum et Provinciam. Sirmondus, notis in Sidon. urbem et territorium Bliterarum Septimaniam dictum fuisse, a septima Legione, et hinc toti provinciae nomen haesisse, ait. Alii cum Scaligero, in Aisson. huius nominis originem arcessunt a 7. provinciis: utraque Narbonensi videl. utraque Aquitania, Novempopulania, Viennensi et Alpestri maritima. Una est ex praecipuis Galliae, fertilitate nulli secunda: Glasti proventu sibi peculiari inprimis nobilis. Olim sub Romanis, ex foederis occasione, quod cum Provinc. Occitaniae intercesserat. Saeculô 5. a Gothis occupata, Languedocia hinc dicta est, quasi Landt-Got, terra Gothorum: sede regni Tholosae constitutâ, unde dein eius fines Ligeri-tenus pro pagârunt, sub Erico seu Eurico, patre Alarici, quem Clodovaeus magnus, prope Pictavium caecidit. A Carolo M. postea praefecti huic provinciaedati, Comites Tholosani dicti sunt, quorum primus Corson, seu Torsinus fuit: Dux ab Aimonio et Bern. Guidone dictus, qui titulus etiam Launobodi concessus, de quo Fortunatus l. 2.
Launobodes enim post saecula longa Ducatum
Dum gerit, instruxit culmina sacr loci.
Item Desiderio, in pugna contra Wisigothos, occiso; Austroaldo, etc. SEcundus Comes fuit S. Wilhelmus au Court-nez, vel secundum alios aux Cornets, unde cornu inter insignia Principum Arausionensium, ab illo descendentium. Sub Ludovico Pio postmodum, Carolo Simplice, Hugone Capeto, etc. non exiguae hic mutationum vices. Inter ultimos ultimos Comites eminuerunt, Hildefonsus, sub cuius patrocinio Petrus Bruis, et Henricus Monachus, puriorem religionem docuerunt, circa A. C. 1150. ac Raimondus, Valdensium seu Albigensium, uti vocati tum sunt verae in Gallia doctrinae confessores, defensor strenuus, circa A. C. 1210. Tandem Alphonsus, Comes Pictav. frater Ludovici IX. ductâ Iohannâ, herede Raimundi VII. cognomine Iunioris, cum improlis, cum uxore, decessisset, Philippus Audax Comitatum sibi vindicavit, A.C. 1271. Iohannes Rex vero Coronae uniit, una cum Normannia, Burgundia, etc. Comites inter 6. Pares Laicos fuêre olim: Conventus Ordinum provinciae quotannis habetur, et magnus est in illa hodieque Reformatorum numerus. Caput provinciae Tolosa est: reliquae urbes, MOnspelium, Narbona, Nemausus, Carcassona, Bliterae, Agatha, Uzetia, Albiga, (unde Albigneses,) Mimata, Anicium, Vivario, Bellicarium, etc. Catellus Hist. Com. Tolos. Marca Hist. Bearn. Bern. Guido, de Com. Tolos. Sirmond. ep. 1. l. 3. Sidon. Isac. Pont. Itin. Gall Narbon. Nic. Bertrandus, de gestis Tolos. Davity, Clwverius, Papyrius Massonius, Duchesnius, Merula, Pasquierus, Bouchetus, etc. Valesio nomen habet a lingua oc, unde et Lagnuedoc dictam vult, non ut quidam existimant a Gothis, quasi LandGot, seu regionem Gothorum; aut, ut Nicotio placuit, a Lingua Gothica, quasi Languegoth, quemadmodum Rabelaesius vocat. Totum enim Franciae Regnum olim in provincias Linguae ouy, et Linguae oc dividebatur (de Langue d' ouy, et de Langue d' oc) hincque provinciae Narbonensi primae, sive Septimaniae aut Gothiae, quae una ex Linguae oc provinciis erat, nomen Linguadokii remansit, vulgo Languedoc. Unde nonnullis Occitania, aliis provincia Linguae Occitanae vocitata est. Haec autem divisio Franicae in duas linguas illas facta est, cum Vascones, Gothi sive Septimani, Provinciales, Delphinates, aliique linguae tortae populi, sed praecipue Gothi, pro ita vel utique, dicere consuescerent oc, i. e. hoc: coeteri vero Galliae populi ouy efferrent. In guillermi Nangiacensis Chronici Append. lingua haec et regio Linga Orcitana corrupte pro Lingua Occitana legitur: Quidam nobilis homo de Linga Orcitana, qui Ronaldus de Normannia vocabatur, Parisius in platea Porcorum securi iudiciô Regis percutitur: et ibidem Barones de Linga Orcitana ac Tolosani memorantur. In Gestis quorundam Episcoporum Urbis Romae, Eô tempore, (Clemente V. sedente) fuit in Regno Franciae, et praesertim in Lingua Occitania caristia validissima. In Innocentio VI. Pontif. Iohannes Armaniaci, Locum tenens Regius in Lingua Occitana dicitur: et ibidem Iohannes Comaes Pictavensis, deputatus pro regimine patriae Linguae Occitanae. Vide Hadr. Vales. Notit. Galliae, ubi quoque obiter notat errare Andr. Chenium et Iac. Sirmondum, quum scribunt, provinciam hanc olim Gothiam, nunc
Linguadociam, quasi Landgothiam, i. e. Terram Gothorum vocari, propterea quod primae Gothorum sedes in ea fuerint: cum Valiam, Gothorum Regem pace factâ revocaverint ex Hspania Honorius Aug. Constantiusque
Patricius, eique ob egregias victorias de Alanis et Vandalis atque ob redditam Placidiam, Honorii sororem, provinciam Aquitanicam II. Novem populos, et unam tantum Occitaniae seu Septimaniae urbem Tolosam donaverint. Unde Prosper scribit Monaxio et Plintâ Consulib. datam esse Gothis secundam Aquitaniam, cum quibusdam civitatibus confinium provinclarum: et Idatius auctor est, in Chron. Gothos sedes in Aquitania a Tolosa, seu a Garumna usque ad Oceanum accepisse. Ataulsus quidem Gothorum Rex qui Valiam successorem habuit, Gallias ingressus, Narbonem Septimaniae urbem circa vindemiam occupaverat, et ibi Placidiam uxorem duxerat. SEd post triennium Narbonem relinquere, et cum exercitu Hispanias petere a Constantio Patricio coactus est, ubi non multo post a suis iugulatus interiit. Plura de hac provincia vide in voce Septimania, t. Aquitania.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Occitania — en occitano: Occitània es el nombre que se aplica contemporáneamente al conjunto de territorios donde se habla el occitano, que se corresponde aproximadamente con el Mediodía ( Midi ) de Francia (si bien comprende zonas de España: el Valle de… …   Enciclopedia Universal

  • Occitania — Occitània Okzitanien ( …   Deutsch Wikipedia

  • Occitània — Occitania, Óucitanìo, Óucitanié f. Occitanie …   Diccionari Personau e Evolutiu

  • Occitania — A version of the flag frequently used by Occitan activists …   Wikipedia

  • Occitania — Mapa político de Occitania. Occitania, en occitano Occitània (utsiˈtanjɔ, uksiˈtanjɔ, ukʃiˈtanjɔ, uksiˈtanja) es el nombre que se aplica contemporáneamente al área de territorios donde tradicionalmente se ha hablado el idioma occitano junto a la… …   Wikipedia Español

  • Occitania — Occitanie Carte représentant la plupart des villes importantes de l Occitanie …   Wikipédia en Français

  • Occitania national football team — Occitania Nickname(s) La Seleccion Confederation NF Board Head coach Didier AMIEL Most caps G.Daumont, F.Grialou, J.Lautrec, J.Riòs and T.Barre (4) Top scorer Baptista Gallart, Joan Genieys (3) …   Wikipedia

  • Occitania — noun A region of Europe corresponding to Southern France, Auvergne, Limousin, and some parts of Catalonia and Italy, where the Occitan language was widely spoken and is still spoken …   Wiktionary

  • Selección de fútbol de Occitania — NF Board FA00011 Asociación …   Wikipedia Español

  • Cruz de Occitania — Saltar a navegación, búsqueda …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”